Palaestra

Operis Fundati Canusiani studia de antiquitate classica reticulo informatico communicanda




De regulis ad quas scripta sunt dirigenda

  1. Scripta sunto nova neque prius umquam foras data.

  2. Scripta modulum quadraginta milium characterum, spatiolis inclusis, omnino ne excedunto.

  3. Scribendi argumenta versantor in iis quae disputata sunt ab eruditis, quos undique gentium Opus Fundatum Canusianum annis praeteritis convocavit, ut inferius opportune memoratur.
    • Anno MCMXCIX: De extremo Caesaris tempore. Scripta, Rei Publicae reformatio, consilia, imperium, conjurationes.

    • Anno MM: Confusio, admixtio, rejectio. Populorum, sermonum, morum in Europa ab antiquitate ad anagenesin congressiones.

    • Anno MMI: Hispania terra omnibus felicior. Antecedentia et consequentia coniunctionis atque confusionis civitatum.

    • Anno MMII: Moneta, mercatores, argentarii. Euronummi antecedentia apud Romanos Graecosque.

    • Anno MMIII: A mari Hadriatico ad Danuvium flumen. Illyricum aetate Graecorum Romanorumque.



  • Introductio

  • Quomodo sint scripta rite mittenda

  • Qua ratione sint scripta edenda

  • De modo scribendi

  • Adpromissio (.doc ratione, italice)