Palaestra

Operis Fundati Canusiani studia de antiquitate classica reticulo informatico communicanda




Qua ratione sint scripta edenda

  1. Operis Fundati scriba, assensu eorum qui Palaestrae libros edendos curant, scriptum Consilio Scientiali tradit considerandum.

  2. Quum Consilium Scientialis scriptum se probasse significarint, id divulgabitur apto in situ Telae Totius Terrae, vulgo web appellant, quem sibi Opus Fundatum constituit (http://www.fondazionecanussio.org). Commentarium a delectis probatum ad "Portatilis Documenti Formam", acrostichide PDF indicatam, redigetur, qua forma omnia acta conventuum edi solent.

  3. Penes scriptorem sunt et scriptionis proprietas et jura omnia editoria. Cui quidem erit integrum commentarium suum, postquam est in Palaestra divulgatum, ubicumque vel quavis ratione denuo edere, dummodo ipse et Consilium Libris Edendis de nova editione tempestive certius faciat, et scriptum jam per Palaestram editum atque in ejusque situ electronico (http://www.fondazionecanussio.org/palaestra/intropal.htm) vulgatum esse lectoribus suis significet.

  4. Quicquid scriptor ad Opus Fundatum miserit, non reddetur.



  • Introductio

  • De regulis ad quas scripta sunt dirigenda

  • Quomodo sint scripta rite mittenda

  • De modo scribendi

  • Adpromissio (.doc ratione, italice)