Palaestra

Operis Fundati Canusiani studia de antiquitate classica reticulo informatico communicanda




De modo scribendi

Ut in eandem formam redigantur scripta faciliusque ratione digitali describantur, haec praecepta observanto scriptores, quae inferius sunt explicata.
  1. Adhibeatur in scribendo programma acrostichide DOC significatum;

  2. characteres in textu latino sint quos vulgo appellant Times, vel Times New Roman;

  3. in textu graeco praeferantur quos Hellenica vocant, vel etiam alii dummodo sint pervulgati;

  4. paginarum margines quaquaversus pateant duo et semis centimetra (2,5 cm);

  5. notulae in ima paginae parte adiciantur atque automatarie numerentur;

  6. in textu typi sint magnitudine duodenaria, intervalla inter versus unius lineae et semis;

  7. in notarum indicibus typi sint magnitudine octonaria et in apice collocentur;

  8. in notulis ipsis typorum magnitudo sit novenaria et intervalla unius lineae.

  9. Quomodo librorum loci citentur: opera monographica hunc in modum sunt citanda: scriptoris Praenominis prima littera cum puncto, Nomen, Titulus, Locus ubi editus liber est, Annus quo est editus, p. vel pp., cui accedit numerus paginae vel paginarum, si plures sunt, ad quas lector revocatur; ut afferatur exemplum:

    H.E. Paoli, Ciceronis filius, Florentiae 1964, pp. 35-36.

    Si forte liber secundo citatur, ejus indicia sunt ita contrahenda: Nomen, op. cit., p. vel pp., cui accedit numerus paginae vel paginarum, ad quas revocandus est lector; ut exemplum afferatur:

    Paoli, op. cit., p. 37

    Sin autem plures ejusdem scriptoris libri citantur, ut omnis relinquatur ambiguitas, post scriptoris nomen paucis verbis etiam libri index significetur, quo facilius hic ab aliis ejudem scriptoris libris distinguatur; tum adiciantur cit. paginarumque numerus; vide exemplum:

    Paoli, Ciceronis, cit., p. 38

  10. Quomodo citentur articuli ex commentariis periodicis deprompti: articuli sive scripta ex commentariis periodicis excerpta ita sunt citandi: scriptoris Praenominis prima littera cum puncto, Nomen, titulus commentationis seu articuli, «Commentariorum inscriptio», commentarii numerus et inter uncos annus quo prodiit in lucem, pp., cui accedit paginae vel paginarum numeri, ad quos revocantur lectores; videsis exempli gratia :

    O. Carbonero, Dulcacida Scholastica, «Latinitas», 2 (2003), pp. 133-135.

    Commentariorum periodicorum tituli compendio sunt scribendi, quemadmodum praecipit Periodicorum Recognitorum Index (Liste des Périodiques dépouillés), qui quotannis in primis Philologiae Hornotinae (Année Philologique) paginis edi solet. Anno vero MCMLXXXII hujusce indicis exemplar seorsim divulgatum est cura P. Rosumek (Index des périodiques dépouillés dans la Collection de Bibliographie classique et Index de leurs sigles. Supplemènt à l'Annèe philologique t. LI, Paris 1982). Alius etiam index, ex indice Rosumekiano et indicibus ab Hornortina Philologia recentius editis coalescens, est in promptu, ad formam acrostichide PDF vulgatam, in Interretis situ quem constituit Thesaurus Linguae Graecae (http://www.rrz.uni-hamburg.de/Thesaurus/APh_List.pdf).

    Secunda articuli vel commentationis citatio compendio ita referatur: Nomen, art. cit., p. vel pp., cui accedunt paginae vel paginarum numeri; exemplum hic affertur:

    Carbonero, art. cit., p. 134

    Quodsi plures ejusdem scriptoris articuli sunt citandi, ad ambiguitatem relinquendam, post scriptoris nomen paucis verbis articuli titulus significetur, quibus scriptum facile ab aliis distinguatur; tum adiciantur cit. paginarumque numerus, ut est videre in exemplo:

    Carbonero, Dulcacida, art. cit., p. 134

  11. Quomodo articuli ex codicibus miscellaneis decerpti citentur: Commentationes ex libris miscellaneis hoc modo citandae sunt: Praenominis prima littera cum puncto, Nomen, Titulus commentationis seu articuli, «Titulus libri miscellanei», curante T. Sempronio, locus ubi liber est editus, annus quo est editus, pp. cui accedunt primae et postremae paginae numeri, ad quas lectores revocantur; in exemplum videsis:

    I. Borovskii, De Institutionis Latinae in Unione Sovetica Condicione, «Acta omnium gentium ac nationum conventus latinis litteris linguaeque fovendis a die XIV ad diem XVIII mensis aprilis a. MDCCCCLXVI habiti», curantibus G. Pacitti et I. F. Ussani, Romae 1958, pp. 89-94.

    Si plures sunt loci citandi, ratio eadem est ac supra explicatur de articulis.

  12. Quomodo veteres scriptores citentur: scriptores antiqui eorumque opera ita sunt compendio citanda, ut praecipiunt de Graecis F.R. Adrados suo Lexico Graeci Hispanicique sermonis (Dicionario Griego-Español, I), Matriti edito anno MCMLXXXIX, pp. XLVII-CXXII; de Latinis Thesaurus Linguae Latinae in indice librorum scriptorum inscriptionum ex quibus exempla afferuntur, Lipsiae editus anno MCMXC. Post scriptoris nomen operisque titulum significandi sunt et numerus, notis romanis expressus, libri et numeri, notis arabicis expressi, capituli ac, si opus est, paragraphi, quibus omnibus indicatur locus ad quem revocare lectores placuit; ordo est hic : Nomen, Titulus, Liber, Capitulum, Paragraphus; en habeas exempla duo:

    Plu., Alex., 36,5 vel Liv., IX, 14, 2.

  13. Quomodo citentur inscriptiones: inscriptiones quoque compendio citantur, adhibitis siglis, quibus usi sunt F. Bérard et alii in Initiis epigraphistae Lutetiae Parisiorum anno MM editis (Guide de l'épigraphiste: bibliographie choisie des épigraphies antiques et médiévales). En norma ad quam dirigenda est citatio: Titulus syllogis, numerus voluminis, litteris romanis expressus, inscriptionis numerus arabicus; videsis exempli gratia:

    CIL XIV, 254

  14. Quomodo citentur papyri et similia: papyri atque alia scriptionis instrumenta, velut ostraca, tabellae ligneae, membranae vel similia, et ipsa sunt compendio citanda, ut factum est in Indice praecipuo editionum graecorum papyrorum ostracorumque, Atlantae anno MCMLXXXV edito (Checklist of Editions of Greek papyri and Ostraca, Atlanta 1985 Bulletin of the America Society of Papyrologists Supplements, 4). Hic index etiam e Tela Totius Terrae machina ordinatoria erui potest, his adhibitis notis: http://scriptorium.lib.duke.edu/papyrus/texts/clist.html. Ordo citandi est hic : Syllogis titulus, voluminis numerus, notis romanis expressus, inscriptionis numerus arabicus; en denique exemplum affertur:

    P. Oxy. XLII, 3011.

  15. Notae et sigla usitatiora
    • art. cit. = articulus citatus
    • cap., capp. = capitulum, capitula
    • cf. = conferatur
    • col., coll. = columna, columnae
    • Ead. = Eadem
    • fig., figg. = figura, figurae
    • ibid. = ibidem
    • Id. = Idem
    • infra = infra, inferius
    • l., ll. = linea, seu versus, lineae
    • n., nn. = numerus, numeri
    • nota, note = nota, notae
    • op. cit. = opus citatum
    • p., pp. = pagina, paginae
    • passim = passim
    • s., ss. = sequens, sequentes vel sequentia
    • supra = supra, superius
    • tav., tavv. = tabula, tabulae
    • v., vv. = versus
    • vd. = videsis, videatur



  16. Introductio

  17. De regulis ad quas scripta sunt dirigenda

  18. Quomodo sint scripta rite mittenda

  19. Qua ratione sint scripta edenda

  20. Adpromissio (.doc ratione, italice)