Palaestra

Operis Fundati Canusiani studia de antiquitate classica reticulo informatico communicanda




Quomodo sint scripta rite mittenda

  1. Commentarii exemplaria tria chartae inscripta, quorum unum omnibus in paginis scriptoris manu subsignatum, simulque exemplar unum rationi digitali, ut ajunt, in disculo seu compacto seu flexili inclusum, mittenda sunt ad Operis Fundati sedem Mediolani constitutam in aedibus juxta viam a Bernardino Luini numero 12 signatis (Fondazione Niccolò Canussio, via B. Luini 12, 20123 Milano).

  2. Exemplar modo digitali expressum est ratione .doc conformandum.

  3. Scripto sunt adicienda:

    1. indicia propria, quum in tria exemlaria typis exscripta tum et disculo inclusa, hoc est praenomen nomenque scriptoris, sedes ad quam deferendae sunt epistulae, telephonii numerus, domicilium electronicum, rerum index, breve scriptionis compendium modum non excedens sescentum characterum;

    2. exemplar tesserae agnitionalis validae;

    3. curriculum vitae studiorumque, quum in tria exemplaria typis descriptum, tum et disculo inclusum, cui accedunt litterae commendaticiae a praeceptore academico subsignatae;

    4. chirographus ab exemplo inferius allato exscriptus.



  • Introductio

  • De regulis ad quas scripta sunt dirigenda

  • Qua ratione sint scripta edenda

  • De modo scribendi

  • Adpromissio (.doc ratione, italice)