Palaestra

Operis Fundati Canusiani studia de antiquitate classica reticulo informatico communicanda

Traduzione: Johannes Carolus Rossi, architectus







Introductio

Opus Fundatum a Nicolao Canusio nuncupatum, quo latius paterent doctrinarum studia, quae inter se exercuerunt homines eruditi in Forojuliensi sede quotannis convocati, atque coeptis suis major civium numerus fruerentur, jam aliquot annos apta collata pecunia congressionum acta per Interrete edenda vulganda censuit.

Verum enimvero Operis Fundati coepta valde probari indicio est quum numerus eorum qui situm informaticum adierunt - ad quattuordecim milia in mense anno proxime praeterito numerabantur - tum et exspectatio ac favor, quem secum attulerunt Forum Julii eruditae congressiones, quibus plures in annos docti studiosique homines interesse solent.

Itaque Opus Fundatum Canusianum, adhibitis etiam instrumentis electronicis, quae in Telae Totius Terrae situ comparavit, Interretis usum divulgare sibi proposuit, ut non modo parvae eruditorum manui, verum etiam civibus quam plurimis, praesertim iuvenibus qui in antiquitatum disciplinis versantur, innotescerent doctissimi cujusque labores ac bellissima quaeque eruditionis subsidia.

Nunc autem in consulendo sive eruditorum coetibus sive iis, quorum forte hoc intersit, pergere cupiens, Opus Fundatum locum quendam virtualem, ut ajunt, instituit, in quo juvenes cultus graecoromani studiosi valeant ipsi in studiis antiquitatum progressus facere.

Tamen Interrete nondum est instrumentum omni ex parte absolutum, quo reconditiora humanitatis studia apte pervulgentur: pauci sunt enim situs, in quibus disciplinae tam subtiliter exploratae sint et recognitae, quam in commentariis librisque prelo impressis.

Ideo hoc expetit Opus Fundatum ut Interretis ope edantur etiam commentarii, quos juventus studiosa de rebus in congressionibus Forojuliensibus disputatis conscribendos susceperit.

Duo namque sibi fines proponit assequendos: primum ut innotescant studia ac pervestigationes juniorum, quae quidem non solum instrumento longe quam typographeum praestantiori pervulgabuntur, sed etiam praeseferent et emendatam formam dicendi et inventionis proprietatem, haud secus ac scripta typis excusa: hoc enim praestabunt Collegium Scientiale recognitione sua, Opus Fundatum ipsum editione in situ suo certo, quo omnia quoque acta Congressuum continentur.

Secundo Opus Canusianum sibi proponit ut in Interrete et copia rerum accurate tractatarum augeatur, et adiuvetur consuetudo cultus classici divulgandi.

Hinc consequetur ut Forum Julii, cui jam primae partes facile conceduntur, in praestantissimis studiorum domiciliis numeretur, ubi antiquitates non minus exacte subtiliterque quam novis pervestigantur rationibus: quod si ad optatum exitum deducetur, beneficium certe ipsi civitati, in qua sedem primariam Opus Fundatum constituit, dabitur ac tribuetur.